1 | Recedentibus ergo illis, remansit solus Iesus, et elevans caput ad mulierem, ait: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo. |
2 | Dicit ei Iesus: Nec ego te damnabo. |
3 | Vade, et vide amodo ne pecces (Ibid., 10, 11). |
4 | Non damnat, quasi redemptio; corrigit, quasi vita: quasi fons, abluit. |
5 | Et quia quando se inclinat Iesus, ideo inclinat, ut iacentes elevet; ideo ait remissio peccatorum: Nec ego te damnabo. |