monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 4.

1 Ad omnia tamen accipe responsum Salvatoris (Ioan. VIII, 3 et seq.).
2 Nam cum adulteram reperissent Iudaei, obtulerunt eam Salvatori, captantes ut si absolveret eam, videretur Legem solvere, qui dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17): si damnaret, videretur adversus finem venisse propositi sui.
3 Hoc igitur praevidens Dominus Iesus, inclinato capite, scribebat in terra.
4 Quid scribebat, nisi illud propheticum: Terra, terra, scribe hos viros abdicatos (Ierem. XXII, 29); quod de Iechonia descriptum est in Hieremia propheta?
Ambrosius HOME