1 | Quod tamen etsi cognitum tibi foret, non otiose sciscitandum putasti. |
2 | Nam sunt, extra Ecclesiam tamen, qui eos in communionem non vocent sacramentorum coelestium, qui in aliquos capitalem sententiam ferendam aestimaverunt. |
3 | Plerique etiam sponte se abstinent: et laudantur quidem, nec ipsi eos possumus non praedicare: qui auctoritatem Apostoli eatenus observamus, ut iis communionem non audeamus negare. |