1 | Recognosco purae affectum mentis, et fidei studium, et Domini nostri Iesu Christi timorem. |
2 | De quo etiam ego vererer responsum referre: constrictus altero, quod est commissum vobis propter custodiam legum; altero autem propter misericordiam et gratiam, nisi de hoc Apostolicam haberes auctoritatem: Quia non sine causa gladium portat, qui iudicat (Rom. XIII, 4); Dei enim vindex est in eos, qui male agunt. |