monumenta.ch > Ambrosius > 23
   

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 23.

1 Etsi superioris legationis meae fides ita approbata sit tibi, ut ratio eius a me non quaeratur, satis enim claruit eo ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem eius magis, quam ad pacem propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam probasses.
2 Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem, ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cuiusquam sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret.
Ambrosius HOME