monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 12.

1 Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant; commotus eis iussit me sine mora regredi.
2 Ego vero libenter, etsi me plerique insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus, quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil iam nisi extremus superesset spiritus.
3 Cum de eo convenirem comites eius, ne sine veste, sine plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum.
Ambrosius HOME