Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 11.
1 | Sed ad me revertar. |
2 | Audio te queri quod se ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. |
3 | Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem. |
4 | At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit iusta causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum iussi occidi. |
5 | Respondi: Hoc audivimus, quod occidi iussus sit. |
6 | Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, iusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri. |
7 | Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. |
8 | Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis? Ita tum discessi, ut se tractaturum diceret. |