Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 10.
1 | Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur militibus dolor; hoc enim allegas. |
2 | Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. |
3 | Non ille tuus hostis, sed tu illius. |
4 | Ille iam non sentit defensionem, tu causam considera. |
5 | Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator ius suum tuetur. |
6 | Ergo quem non debueras occidere, eius reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides. |
7 | Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides? |