Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 9.
1 | Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit. |
2 | Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, eiusdem tamen necessitudinis retulit. |
3 | Confer ergo, te iudice, utriusque factum. |
4 | Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde. |
5 | Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit? |