Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 8.
1 | Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. |
2 | Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit. |
3 | Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Iuthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Iuthungum Hunnus accitus est. |
4 | Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et iam de vicinia mali urgebat Gallias; coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. |
5 | Confer utriusque factum. |
6 | Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit. |