Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 7.
1 | In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De pace nobis legationem commissam, non de adventu eius promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat. |
2 | Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, quod postulabat. |
3 | De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret. |
4 | Praesens eram, ubi Victor rediit. |
5 | Quomodo ergo revocavi Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui eius adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent iuga montium, offendi revertens. |
6 | Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes? |