monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 6.

1 Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano.
2 Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! obiectionem non timerem, non vererer criminationes tuas.
3 Quibus promissis lusi te, ut paci acquiesceres? Nonne intra Gallias iuxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius pacem a te rogatus est, quam postularet? In quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia principem suum non prodidit?
Ambrosius HOME