Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 5.
1 | Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed patienter audias, quae referantur istis. |
2 | Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. |
3 | Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris. |
4 | Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri? Scriptum est enim: Iudicate pupillo, et iustificate viduam, et eripite iniuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Iudices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6). |