monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 3.

1 Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit ut osculum daret.
2 Ego inter consistorianos steti.
3 Hortari coeperunt alii, ut ascenderem: vocare ille.
4 Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris? Si enim me agnovisses, non hoc loco videres.
5 Commotus es, inquit, episcope.
6 Non, inquam, iniuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco.
7 Et prima, inquit, legatione ingressus es consistorium.
8 Nec illud, inquam, mei erroris fuit: vocantis, non ingredientis vitium est.
9 Cur, inquit, ingressus es? Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut aequali.
10 Cuius, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit.
Ambrosius HOME