monumenta.ch > Ambrosius > 2
    >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 2.

1 Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad palatium.
2 Egressus est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius.
3 Poposci adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae.
4 Respondi habere.
5 Retulit non posse me, nisi in consistorio videri.
6 Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de quibus serio deberem cum suo principe confabulari.
7 Quid plura? Consuluit eum, sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio deprompta.
8 Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio non defuturum; gratam mihi esse humilitatem in tuo praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio.
Ambrosius HOME