Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 22.
1 | Ergo cum tot veritatis indicia concurrant, iuxta maiorum exempla festum publicae salutis laeti exsultantesque celebremus, postes nostros ubi est ostium verbi, quod sibi Apostolus optat aperiri, fide passionis Dominicae colorantes (Coloss. IV, 3). |
2 | De hoc ostio dicit etiam David: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3); ut nihil aliud nisi sanguinem Christi loquamur, quo mortem vicimus, quo redempti sumus. |
3 | Flagret in nobis odor Christi. |
4 | Ipsum audiamus, in illum et mentis et corporis oculos dirigamus, opera eius mirantes, beneficia praedicantes: super limen ostii nostri sacrae redemptionis confessio resplendeat. |
5 | Sumamus ferventi spiritu sacramentum in azymis sinceritatis et veritatis, pia doctrina gloriam Patris et Filii, et Spiritus maiestatem individuam concinentes. |