1 | Reseratum est igitur diem resurrectionis observandum post diem passionis, qui dies resurrectionis non quartadecima luna debet esse, sed postea, ut vetus loquitur Testamentum; quia dies resurrectionis, is cum egrediens populus de Aegypto, in mari et in nube baptizatus, ut Apostolus dicit (I Cor. X, 2 et seq.), mortem vicit, panem spiritalem accipiens, et potum de petra hauriens spiritalem: nec passionem Domini die Dominica posse celebrari: et si quartadecima luna in Dominicam inciderit, adiungendam hebdomadam alteram, sicut et septuagesimo sexto anno ex die imperii Diocletiani factum est. |