monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 19. <<<     >>> 21.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 20.

1 Advertimus et passionis diem descriptum in ieiunio, quia ad vesperum occidendus est agnus; licet ultimum tempus pro vespere possimus accipere secundum Ioannem, qui ait: Pueri, novissima hora est (I Ioan. II, 18).
2 Sed et iuxta mysterium vespere diei constat occisum, quando tenebrae statim factae sunt: et ieiunium deferendum eo die verum est, quia ita edetis illum cum sollicitudine; ieiunantibus enim sollicitudo adhaeret.
3 Resurrectionis autem die exsultatio refectionis est atque laetitiae, quo die videtur exisse populus ex Aegypto, primitivis Aegyptiorum necatis.
4 Quod posteriora evidentius docent, in quibus ait Scriptura, quia postquam fecerunt Iudaei pascha, sicut praecepit Moyses, factum est circa mediam noctem, et Dominus percussit omne primitivum in terra Aegypti, a primitivo Pharaonis.
5 Et vocavit Pharao Moysen et Aaron nocte, et dixit illis: Surgite et exite de populo meo, et vos et filii vestri: ite et servite Domino Deo vestro (Exod. XII, 29-31).
6 Et urgebant Aegyptii populum, festinantes quam celerrime expellere.
7 Denique sic profecti sunt Israelitae, ut non occurreret sibi azyma fermentare; eiecerunt enim eos Aegyptii, et non potuerunt sustinere, quem apparatum sibi fecerant in viam.
Ambrosius HOME