1 | Alium autem diem passionis, alium resurrectionis celebrandum veteris quoque Testamenti series ostendit; sic enim habes: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis, ab ovibus et haedis sumetis, et erit vobis in observatione usque in quartamdecimam mensis huius, et occidetis illum tota multitudo Synagogae filiorum Israel ad vesperum, et sument de sanguine eius, et ponent super duos postes, et super limen ostii domus, in qua manducabunt eum inter semetipsos: manducabunt carnem hanc noctu igni assatam; et infra: Et edetis illum cum sollicitudine; pascha est enim Domini et pertransibo in terram Aegyptiorum in nocte illa, et percutiam omne primitivum in Aegypto ab homine usque ad pecus, et in omni terra Aegypti faciam vindictam, ego Dominus. |