Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 18.
1 | Satisfactum est igitur secundum plenitudinem lunae, cui ad complendum mensem supersunt tres alii dies. |
2 | Non ergo in alterum mensem recidit, quando intra eumdem mensem, qui primus est, pascha celebrabitur. |
3 | Ad litteram autem nos teneri non oportere, licet consuetudo celebrandi pascha ipsa nos instruat; tamen et Apostolus docet, qui ait: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). |
4 | Sed et proposita lectio docet litteram non sequendam; sic enim habes: Et facies pascha Domino Deo tuo quartodecimo die mensis primi (Exod. XII, 18). |
5 | Diem pro luna dicit; unde peritissimi quoque secundum Legem lunari cursu computant mensem: et ideo cum a pluribus nonis lunae cursus incipiat, hoc est, dies primus, vides nonas Maii adhuc ad mensem primum novorum computari posse. |
6 | Ergo et iuxta Legis sententiam primus hic mensis est. |
7 | Denique μήνην lunam vocant Graeci, unde μήνας Graece dicunt menses; et naturalis usus nationum exterarum lunam pro diebus appellat. |