1 | Sed cum ante sexennium celebraverimus paschae Dominicam undecimo kalendas Maii, hoc est, trigesimo die mensis, secundum nostram scilicet calculationem, moveri non debemus, si et proxime trigesimo die Pharmuthi mensis celebraturi sumus paschae Dominicam. |
2 | Verum si quis mensem secundum inde existimat, quia post triduum completi mensis, qui compleri videtur undecimo kalendas Maii, paschae Dominica erit; illud consideret, quia quartadecima luna, quae quaeritur, quartodecimo kalendas Maii erit, hoc est, intra praescriptum mensis numerum. |
3 | Lex autem diem passionis exigit intra primum mensem novorum debere celebrari. |