Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 16.
1 | Nec absurdum arbitror, ut inde observandi mensis trahamus exemplum, ubi primum pascha celebratum est. |
2 | Unde et maiores nostri in tractatu concilii Nicaeni eumdem Enneade cateridem, si quis diligenter intendat, statuendum putarunt, et ipsum mensem novorum recte custodierunt; quia in Aegypto hoc primo mense nova secantur frumenta: hic autem mensis et primus est secundum Aegyptiorum proventus, et primus secundum Legem, et octavus secundum consuetudinem nostram: indictio enim Septembri mense incipit. |
3 | Octavo igitur mense kalendae Aprilis sunt: incipit autem mensis non secundum vulgarem usum, sed secundum consuetudinem peritorum ab aequinoxio, qui dies est duodecimo kalendas Aprilis, et finitur undecimo kalendas Maii. |
4 | Inde maxime intra hos triginta et unum dies saepe celebrati paschae dies. |