Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 15.
1 | Nunc illud est, quod enodandum videtur, quia plerique putant secundo mense nos celebraturos pascha, cum scriptum sit: Custodi primum mensem novorum (Deut. XVI, 1); quod non potest incidere, ut praeter mensem novorum pascha celebrent, nisi qui quartamdecimam lunam ita observant secundum litteram, ut non alio nisi ipso celebrent die. |
2 | Denique futurum Iudaei duodecimo, non primo mense celebraturi sunt pascha, hoc est, decimo tertio kalendas aprilis, secundum nos: secundum Aegyptios autem vigesimo quarto die Phamenoth mensis, qui est non primus mensis, sed duodecimus; primus enim mensis apud Aegyptios dicitur Pharmuthi, et incipit sexto kalendas aprilis, et finitur septimo kalendas maii. |
3 | Ergo secundum Aegyptios primo mense celebraturi sumus Dominicam paschae, hoc est, septimo kalendas maii, qui est dies trigesimus Pharmuthi mensis. |