Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 14.
1 | Nam temporibus paulo superioribus, cum incidisset quartadecima luna mensis primi in Dominicam diem, sequenti altera Dominica celebrata solemnitas est. |
2 | Octogesimo autem et nono anno ex die imperii Diocletiani, cum quartadecima luna esset nono kalendas aprilis, nos celebravimus pascha pridie kalendas Aprilis. |
3 | Alexandrini quoque et Aegyptii, ut ipsi scripserunt, cum incidisset quartadecima luna, vigesimo et octavo die Phamenoth mensis, celebraverunt pascha quinta die Pharmuthi mensis, quae est pridie kalendas aprilis, ac sic convenere nobiscum. |
4 | Rursus nonagesimo et tertio anno a die imperii Diocletiani, cum incidisset quartadecima luna in quartumdecimum diem Pharmuthi mensis, quae est quinto idus aprilis, quae erat Dominica die, celebratum est Pascha Dominica Pharmuthi vigesimo et primo die, qui fuit secundum nos sextodecimo kalendas maii. |
5 | Unde cum et ratio sit et exemplum, nihil super hoc movere nos debet. |