1 | Cum igitur triduum illud sacrum in hebdomadam proxime incurrat ultimam, intra quod triduum et passus est, et quievit, et resurrexit, de quo triduo ait: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Ioan. II, 14); quid nobis potest molestiam dubitationis afferre? Nam si ea res scrupulum movet, quia quartadecima luna non celebramus ipsum diem vel passionis, vel resurrectionis; ipse Dominus non quartadecima luna passus est, sed quintadecima, et septimadecima resurrexit. |
2 | Quod si movet, quia quartamdecimam lunam transeuntes, quae die Dominica incidit, hoc est, quartodecimo kalendas Maii, sequenti Dominica instaurandam celebritatem suademus, auctoritas exstat huiusmodi. |