monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 12.

1 Ergo non solum passionis diem, sed etiam resurrectionis observari oportet a nobis; ut habeamus et amaritudinis et laetitiae diem: illo ieiunemus, isto reficiamur.
2 Unde si inciderit, sicut futurum est proxime, quartadecima luna mensis primi die Dominica; quia neque Dominica ieiunare debemus, neque tertiadecima luna die sabbati incidente ieiunium solvere, quod maxime die passionis est exhibendum: in alteram hebdomadam celebritas paschae est differenda.
3 Siquidem sequitur quintadecima luna, qua passus est Christus, et erit secunda feria: tertia quoque feria erit sextadecima luna, qua Domini caro in sepulcro quievit; cum quarta etiam feria septimadecima luna futura sit, qua Dominus resurrexit.
Ambrosius HOME