monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 11.

1 Unde haec lex paschae nobis servanda est, ut non quartamdecimam observemus in die resurrectionis, sed in die magis passionis, aut certe aliis proximis superioribus diebus; quia resurrectionis celebritas die Dominica celebratur: Dominica autem ieiunare non possumus; quia Manichaeos etiam ob istius diei ieiunia iure damnamus.
2 Hoc est enim in resurrectionem Christi non credere, si legem quis ieiunii die resurrectionis indicat; cum Lex dicat pascha edendum cum amaritudine (Exod. XII, 8), hoc est, cum dolore, quod tanto sacrilegio hominum auctor salutis sit interemptus: die autem dominica exsultandum Propheta docet, dicens: Hic est dies, quem fecit Dominus; exsultemus et laetemur in eo (Ps. CXVII, 24).
Ambrosius HOME