Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 10.
1 | Lex nempe per Moysen data est: gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est (Ioan. I, 17). |
2 | Ipse ergo qui Legem locutus est, postea veniens per Virginem novissimis temporibus, plenitudinem Legis consummavit; quia venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17); et celebravit pascha hebdomade, in qua fuit quartadecima luna quinta feria. |
3 | Denique ipsa die, sicut superiora docent, pascha cum discipulis manducavit: sequenti autem die, hoc est, sexta feria, crucifixus est, luna quintadecima. |
4 | Sabbato quoque magno illo sextadecima fuit: ac per hoc septima decima luna ressurexit a mortuis. |