1 | Unde necesse fuit, quia etiam post Aegyptiorum supputationes, et Alexandrinae Ecclesiae definitiones, episcopi quoque Romanae Ecclesiae, per litteras plerique meam adhuc exspectant sententiam, quid existimem scribere de die Paschae. |
2 | Nam licet futuri diei Paschae inciderit quaestio, tamen etiam in reliquum quid tenendum videatur, aperimus; si qua quaestio talis incurrerit. |