monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 7.

1 Hoc igitur tempus praecipue scire debemus, quo per universum orbem consona sacrae noctis fundatur oratio; quia et tempore commendantur preces, sicut scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te (Esai. XLIX, 8).
2 Hoc est tempus de quo apostolus dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. 6).
Ambrosius HOME