monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 6.

1 Ergo et diem et horam exquirimus, ut Scriptura nos instruit.
2 Propheta etiam David dicit: Tempus faciendi, Domine (Psal. CXVIII, 126), petens accipere sensum ad cognoscenda Domini testimonia.
3 Et Ecclesiastes quoque ait: Omni rei tempus (Eccl. III, 1; Hier. VIII, 7).
4 Ieremias clamat: Turtur et hirundo, agri passeres agnoverunt tempora introitus sui (Ierem. VIII, 7).
5 Quid autem evidentius, quam de passione Domini dictum videri potest: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Esai. I, 3)? Agnoscamus ergo hoc praesepe Domini, in quo alimur, pascimur et reficimur.
Ambrosius HOME