monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 5.

1 Inde est quod et ipse Dominus, cum opera in terris miranda fecisset, quasi iam fundata humanarum mentium fide, tempus passionis esse memoravit dicens: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; ut Filius tuus clarificet te (Ioan. XVII, 1).
2 Hanc enim celebrandae passionis claritudinem quaesitam alibi docet dicens: Ite, dicite illi vulpi: Ecce eiicio daemonia hodie, et cras sanitates perficio, et sequenti consummor die (Luc. XIII, 32).
3 His utique consummatur Iesus, qui incipiunt esse perfecti, ut plenitudinem divinitatis et redemptionis eius fide sua credant.
Ambrosius HOME