monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 3.

1 Advertimus igitur quod non ad terrena descendere, sed in superioribus locum magnum stratum quaerere debeamus, ut Domini pascha celebremus.
2 Abluere etiam sensus nostros quadam spiritali aqua fontis aeterni, et devotae celebritatis tenere mensuram, nec opinione vulgari dies quosdam explorare lunares, cum apostolus dicat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 10); nam incipit esse contrarium.
Ambrosius HOME