Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 22.
1 | Non accipio a diabolo testimonium, sed confessionem. |
2 | Invitus dixit diabolus, sed exactus et tortus. |
3 | Quod nequitia supprimit, extorquet iniuria. |
4 | Cedit diabolus plagis, et adhuc cedere nesciunt Ariani. |
5 | Quanta perpessi sunt, et quemadmodum Pharao, malis suis indurantur? Dicebat diabolus, ut scriptum legimus: Scio te quis sis, tu es Filius Dei vivi (Marc. I, 24). |
6 | Dicebant Iudaei: Nescimus quis sit (Ioan. IX, 29). |
7 | Dicebant hodie et superiore die vel nocte daemones: Scimus quia martyres estis. |
8 | Et Ariani dicunt: Nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. |
9 | Dicunt daemones martyribus: Venistis perdere nos; Ariani dicunt: Non sunt daemonum vera tormenta, sec ficta et composita ludibria. |
10 | Audivi multa componi, hoc nemo umquam fingere potuit, ut daemonem se esse simularet. |
11 | Quid illud, quod ita exagitari eos videmus, quibus manus imponitur? Ubi hic locus fraudi est? ubi suspicio simulandi? |