monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 16.

1 Cui tamen celebritati vestrae, qui solent, invident.
2 Et quia celebritatem vestram invidis animis ferre non possunt, causam celebritatis oderunt: atque in tantum amentiae prodeunt, ut negent martyrum merita, quorum opera etiam daemones confitentur.
3 Sed hoc non mirum; siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio.
4 Dicebat enim diabolus: Iesu, Fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? Et cum haec audirent Iudaei; ipsi tamen Dei Filium denegabant.
5 Et nunc audistis clamantes daemones, et confitentes martyribus quod poenas ferre non possint, et dicentes: Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis? Et Ariani dicunt: Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare; cum tormenta daemonum ipsorum voce probentur, et beneficia martyrum remediis sanatorum, et absolutorum indiciis declarentur.
Ambrosius HOME