Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 15.
1 | Hesterno tractavi versiculum: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3), prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed praesenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina. |
2 | Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestrae celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt, hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: Dies diei eructat verbum; et istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia nox nocti indicat scientiam. |
3 | Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, et scientiam vos habere fidei probavistis? |