monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 13.

1 Succedant victimae triumphales in locum, ubi Christus hostia est.
2 Sed ille super altare, qui pro omnibus passus est.
3 Isti sub altari, qui illius redempti sunt passione.
4 Hunc ego locum praedestinaveram mihi; dignum est enim ut ibi requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit: sed cedo sacris victimis dexteram portionem; locus iste martyribus debebatur.
5 Condamus ergo reliquias sacrosanctas et dignis aedibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus.
Ambrosius HOME