monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 12.

1 Eruuntur nobiles reliquiae e sepulcro ignobili, ostenduntur coelo [tropaea.] Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphalis notae, inviolatae reliquiae loco suo et ordine repertae, avulsum humeris caput.
2 Nunc senes repetunt audisse se aliquando horum martyrum nomina, titulumque legisse.
3 Perdiderat civitas suos martyres, quae rapuit alienos.
4 Etsi hoc Dei munus est; tamen gratiam quam temporibus sacerdotii mei Dominus Iesus tribuit, negare non possum: et quia ipse martyr esse non mereor, hos vobis martyres [acquisivi.]
Ambrosius HOME