monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 11.

1 Elisaeum Scripturae divinae series refert, cum ab exercitu Syrorum esset obsessus, dixisse timenti servulo, ne timeret: quia plures, inquit, pro nobis sunt, quam contra nos (IV Reg. VI, 16); et ut hoc probaret, petisse ut oculi Giezi aperirentur: quibus ille apertis, innumeros adesse vidit propheta exercitus Angelorum.
2 Nos etsi eos videre non possumus, sentimus tamen.
3 Erant clausi isti oculi, quamdiu obruta sanctorum corpora delitescebant.
4 Aperuit oculos nostros Dominus; vidimus auxilia, quibus sumus saepe defensi.
5 Non videbamus haec, sed habebamus tamen.
6 Itaque trepidantibus nobis quasi dixerit Dominus: Aspicite quantos vobis martyres dederim: ita reseratis oculis gloriam Domini speculamur, quae est martyrum passione praeterita, et operatione praesens.
7 Evasimus, fratres, non mediocrem pudoris sarcinam: patronos habebamus, et nesciebamus.
8 Invenimus unum hoc, quo videamur praestare maioribus.
9 Sanctorum martyrum cognitionem, quam illi amiserunt, nos adepti sumus.
Ambrosius HOME