monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 9.

1 Non immerito autem plerique hanc martyrum resurrectionem appellant; videro tamen utrum sibi, nobis certe martyres resurrexerint.
2 Cognovistis, immo vidistis ipsi multos a daemoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem sanctorum manibus contigerunt, iis quibus laborabant, debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Iesu gratia terris maior infuderat, umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis.
3 Quanta oraria iactitantur! quanta indumenta super reliquias sacratissimas et tactu ipso medicabilia reposcuntur! Gaudent omnes extrema linea contingere; et qui contigerit, salvus erit.
Ambrosius HOME