monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 4.

1 Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2).
2 Cum legitur hic psalmus, occurrit quod non tam elementa materialia, quam coelestia merita dignum Deo praeconium deferre videantur.
3 Hodierno tamen fortuita lectione patuit qui coeli enarrant gloriam Dei.
4 Aspicite ad dextram meam, aspicite ad sinistram reliquias sacrosanctas: videte coelestis conversationis viros, spectate animi sublimis tropaea.
5 Isti sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: haec opera manuum eius quae annuntiat firmamentum.
6 Non enim eos saecularis illecebra, sed divini operis gratia, ad firmamentum sacratissimae passionis evexit: multoque ante morum virtutumque documentis annuntiavit in his martyrium, quod adversus lubricum saeculi huius stabiles permanserunt.
Ambrosius HOME