monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 2.

1 Quid multa? Dominus gratiam dedit: formidantibus etiam clericis iussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos sanctorum Felicis atque Naboris.
2 Inveni signa convenientia: adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret, sic sancti martyres eminere coeperunt; ut, adhuc nobis silentibus, arriperetur urna, et sterneretur prona ad locum sancti sepulcri.
3 Invenimus mirae magnitudinis viros duos, ut prisca aetas ferebat.
4 Ossa omnia integra, sanguinis plurimum.
5 Ingens concursus populi per totum illud biduum.
6 Quid multa? Condivimus integra ad ordinem: transtulimus vespere iam incumbente ad basilicam Faustae: ibi vigiliae tota nocte, manus impositio.
7 Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam.
8 Dum transferimus, caecus sanatus est.
9 Talis mihi ad populum fuit sermo:
Ambrosius HOME