1 | Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum praeterire, quae hic te geruntur absente; scias etiam sanctos martyres a nobis repertos. |
2 | Nam cum ego basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperunt dicentes: Sicut Romanam basilicam dedices. |
3 | Respondi: Faciam, si martyrum reliquias invenero. |
4 | Statimque subiit veluti cuiusdam ardor praesagii. |