Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 15.
1 | Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod maiores fecerunt mei. |
2 | Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit iudicium sacerdotibus. |
3 | Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. |
4 | Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium iudicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum iudicia mutarentur. |
5 | Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. |
6 | Et certe maior numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit. |