monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 9.

1 Ubi illud constituimus, Imperator, quod iam ipse tuum iudicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud iudicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges enim imperator fert, quas primus ipse custodiat.
2 Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui iudices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare?
Ambrosius HOME