1 | Quando audisti, clementissime Imperator, in causa fidei laicos de episcopo iudicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis iuris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, et episcopus audiat: episcopus discat a laico. |
2 | At certe si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis iudicare? |