monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 2.

1 Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter.
2 Nec quisquam contumacem iudicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicuius ordinis eum iudicare debere, qui nec munere impar sit, nec iure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit iudicare.
3 Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale iudicium pertinere.
Ambrosius HOME