monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 27. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 28.

1 Denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo.
2 Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones.
3 Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
Ambrosius HOME