monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 27.

1 Haec gesta sunt, atque utinam iam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant.
2 Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus.
3 Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis iusserit Ambrosius, vinctum me tradetis.
4 Quid post hanc vocem supersit, considera.
5 Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur.
Ambrosius HOME