Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 26.
1 | Nec mora, nuntiatur imperatorem iussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. |
2 | Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. |
3 | Certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. |
4 | Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur. |